Despectum et novissium...
Isaiah, 53:3-53:7
53:3 despectum et novissimum virorum virum dolorum
et scientem infirmitatem
et quasi absconditus vultus eius
et despectus unde nec reputavimus eum
53:4 vere languores nostros ipse tulit
et dolores nostros ipse portavit
et nos putavimus eum quasi leprosum
et percussum a Deo et humiliatum
53:5 ipse autem vulneratus
est propter iniquitates nostras adtritus
est propter scelera nostra disciplina pacis nostrae super eum
et livore eius sanati sumus
53:6 omnes nos quasi oves erravimus
unusquisque in viam suam declinavit
et Dominus posuit in eo iniquitatem
omnium nostrum
53:7 oblatus est quia ipse voluit
et non aperuit os suum sicut ovis ad occisionem ducetur
et quasi agnus coram tondente obmutescet
et non aperiet os suum
Biblia Sacra Vulgata